- MARIA Stuarta
- MARIA StuartaFranciae et Scotiae Reginae, filia Iacobi V. ex Maria Lotharingica, octo saltem diebus ante parentis obitum nata: rebus in Scotia turbatis, in Galliam missa, et in aula Henrici II. educata est: ingeniô et corporis formâ supra omnes sui saeculi principes feminas. Nupta Francisco II. adhuc Delphino, illô mortuô, in Scotiam reversa, regimen matri a Proceribus, quibus liberum Religionis usum interversum ibat, abrogatum suscepit; Henrico dein Stuarto nupsit, Matthaei filio quiex Henrici VII. nepte prognatus erat. Sed eam mox Davidis Ritzii, Citharoedi Itali, indignis amoribus illaqueatam, prae illo maritum mox sprevisse, in diplomatibus eius nomen substituisse, interfecti a Proceribus necem severe ultam, cadaverin sepulchro Regum condidisse; narrat Buchananus. Infantulum tamen Iacobum, sine crassiroibus superstitionibus, inprimis absque salivâ, baptizari voluit. Ritzio in amore Reginae successit Iacobus Heburnus Bothueliae Comes, libidinibus infamis, cui adhaerens Maria, maritum primo, ut modo memoratus Auctor refert, venenô tentavit, dein eum strangulari, et domus nitratô pulvere subversae ruinâ sepeliri curavit: Bothueliô palam in consortium tori ascitô. Quod Proceres indignum rati, arma ceperunt, Reginamque sub custodiam dederunt, Iacobo VI. filiolô Rege proclamatô: sed illa elapsa, cum copias suas victas vidisset, in Angliam profugiens, ibi quoque rebus turbatis, in novum carcerem detrusa est: Tandem coniuratione contra Elizabetham initâ, Ordinum iussu capite plexa est; Reginâ dolente, praecipitatamque se insciâ sententiae exsecutionem questâ generosum sanguinem tam temere fundi non debuisse; Thuan. an. aetat. 44. A. C. 1587. Sex linguas calluisse fertur. Vide Buchan. Hist. Scot. Thuan. l. 86. Brantomum in Commentar. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.